Rozmiar: 15909 bajtów

- 10 -

1269. März 6.

In nomine domini amen. Quoniam tractus futuri temporis causas rite ordinatas frequenter in irritum deducit, necesse est ea que geruntur ab hominibus sub tempore, ne cum lapsu temporis labantur scripture presidio muniri. Eapropter ego Mrocco (al. Maracho) Palatinus Opoliensis notum facio universis presentibus et posteris, quod ego de consensu Illustris Domini Wladislai dei gracia Ducis de Opol necnon de consciencia pariter et assensu Reli-giosorum virorum Abbatis et Conventus Monasterij de Ruda, dedi Henrico de Silva de Boycouo, quam eisdem Abbati et Conventui pro remedio anime mee et eciam pro usibus tempore vite mee locare promisi, quinquaginta mansos magnos recto iure Teutonico, quod Ius Franconicum appellatur, locandos. Dedi eciam ibidem unum mansum pro via pecorum et unum Capellano, racione autem locacionis dedi eidem sextum mansum liberum et tabernam et molendinum super Clognicam, bancum in quo panis venditur et alium carnium, tercium vero denarium iudicati. Omnibus autem qui ibi locati fuerint, dedi quindecim annos libertatem, sed postquam anni exspiraverint libertatis, quivis de quolibet manso solvet michi fertonem argenti pro censu, et mensuras annone sex, duas tritici, duas siliginis et duas avene, pro decima vero predictis Abbati et Conventui fertonem argenti. Dedi eciam eidem Villico iura omnia sicut fratres de Ruda in omnibus villis sui habent, gladium, baculum et potestatem omnia membra auferendi, et nullus advocatus super eum sedeat nisi ille, qui dominus ville erit. Hec omnia ab ipso et suis successoribus iure hereditario in perpetuum possidenda. Et ne aliquis hoc factum calumniose aut violenter audeat immutare, presentem sibi cartulam contuli attestantem, Venerabilis Patris Abbatis de Ruda sigilli munimine et nostri sigilli appensione roboratam. Datum A. D M°. CC°. Ix° nono, pridie Nonas Martij in Stanicia per manus fratris Iohannis. Nomina autem testium ibidem presentium sunt hec: Comes Przilaus, Vincentius, Marcuardus, Dominus Henricus capellanus de Stanicz.

Aus der Confirmation des Kaisers Leopold vom 13. Juli 1660 und alten Abschriften.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów